Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.6.4
lat columella phi002 perseus lat3
Capella praecipue probatur simillima hirco, quem descripsi-mus, si etiam est uberis maximi et lactis abundantissimi. Hanc pecudem mutilam parabimus quieto caeli statu: nam procelloso atque imbrifero cornuta. Semper autem et omni regione maritos gregum mutilos esse oportebit: quia cornuti fere perniciosi sunt propter petulantiam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable