Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.6.7
lat columella phi002 perseus lat3
quae cuncta sunt capris inimica. Parit autem, si est generosa proles, frequenter duos, nonnunquam trigeminos. Pessima est fetura cum matres binae ternos haedos efficiunt. Qui ubi editi sunt, eodem modo, quo agni educantur, nisi quod magis haedorum lascivia compescenda, et arctius cohibenda est. Tum super lactis abundantiam samera, vel cytisus, aut hedera praebenda, vel etiam cacumina lentisci, aliaeque tenues frondes obiciendae sunt. Sed ex geminis singula capita, quae videntur esse robustiora, in supplementum gregis reservantur, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable