LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.8.7

lat columella phi002 perseus lat3

atque ita congelant. Sunt qui thymum contritum cribroque colatum cum lacte cogant. Similiter qualiscunque velis saporis efficere possis, adiecto quod elegeris condimento. Illa vero notissima est ratio faciendi casei, quem dicimus manu pressum.Namque is paulum gelatus in mulctra dum est tepefacta,rescinditur et fervente aqua perfusus vel manu figuratur,vel buxeis formis exprimitur. Est etiam non ingrati saporis muria perduratus, atque ita malini ligni vel culmi fumo coloratus. Sed iam redeamus ad originem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable