LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.9.13

lat columella phi002 perseus lat3

Attamen quia id facere gregibus amplis videtur operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum in tantam altitudinem consurgat, quantam possit nutrix evadere; lactens autem supergredi non possit. Sic nec alienus irrepit, et in cubili suam quisque matrem nidusexpectat, qui tamen non debet octo capitum numerum excedere: non quia ignorem fecunditatem scrofarum maioris esse numeri, sed quia celerrime fatiscit, quae plures educat. Atque eae quibus partus submittitur, cocto sunt hordeo sustinendae, ne ad maciem summam perducantur,et ex ea ad aliquam perniciem.

Provenance