LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.9.3

lat columella phi002 perseus lat3

Femina sus habetur ad partus edendos idoneafere usque in annos septem, quae quanto fecundior est, celerius senescit. Annicula non improbe concipit, sed iniri debet mense Februario. Quattuor quoque mensibus feta, quinto parere, cum iam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat, et cum desie- rint uberibus ali,stipula pascantur, ceterisque leguminum caducis frugibus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable