LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.9.4

lat columella phi002 perseus lat3

Hoc autem fit longinquis regionibus, ubi nihil nisi submittere expedit. Nam suburbanis lactens porcus aere mutandus est: sic enim mater non educando labori subtrahitur, celeriusque iterum conceptum partum edet. Idque bis anno faciet. Mares, vel cum primum ineunt semestres, aut cum saepius progeneraverunt, trimi aut quadrimi castrantur, ut possint pinguescere.

Provenance