LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.1.2

lat columella phi002 perseus lat3

Quippe villaticae pastiones, sicut pecuariae, non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur; et eisdem familiarem focum mensam-que pretiosis dapibus opulentent; postremo venditorum animalium pretio villae reditum augeant. Quare de hoc quoque genere pastionis dicendum censui.

Provenance