Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.10.1
lat columella phi002 perseus lat3
Turdis maior opera et impensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo capti sunt. Nam difficulter in aliam regionem transferuntur, quia caveis clausi plurimi despondent: quod faciunt etiam cum eodem momento temporis a rete in aviaria coniecti sunt. Itaque ne id accidat, veterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum nutriti quasi allectores sint captivorum, maestitiamque eorum mitigent intervolando. Sic enim consuescent et aquam et cibos appetere feri, si mansuetos id facere viderint. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable