Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.10.6
lat columella phi002 perseus lat3
Vasa, quibus recens et munda praebeatur aqua, non dissimilia sint gallinariis. Hae impensa curaque M. Terentius ternis saepe denariis singulos emptitatos esse significat avorum temporibus, quibus qui triumphabant populo dabant epulum. At nunc aetatis nostrae luxuria cotidiana fecit haec pretia: propter quae ne rusticis quidem contemnendus sit hic reditus. Atque ea genera, quae intra saepta villae cibantur, fere persecuti sumus. Nunc de his dicendum est, quibus etiam exitus ad agrestia pabula dantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable