Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.11.15
lat columella phi002 perseus lat3
Locustae quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur, atque his pasci debent usque ad sextum mensem: postmodum satis est hordeum de manu praebere. Possunt autem post quintum et trigesimum diem quam nati sunt, etiam in agrum satis tuto educi, sequiturque grex velut matrem gallinam singultientem. Ea cavea clausa fertur in agrum a pastore, et emissa ligato pede longa linea custoditur, ad quam circumvolant pulli. Qui cum ad satietatem pasti sunt, reducuntur in villam persequentes, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable