LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.11.9

lat columella phi002 perseus lat3

ne extra clausum fetum edant: maximeque temporibus his, quibus parturiunt, pluribus stramentis exaggerandum est aviarium, quo tutius integri fetus excipiantur. Nam fere pavones, cum ad nocturnam requiem venerunt, praedictis perticis insistentes enituntur ova, quae quo propius ac mollius deciderint, illibatam servant integritatem. Quotidie ergo diligenter mane temporibus feturae stabula circumeunda erunt, et iacentia ova colligenda. Quae quanto recentiora gallinis subiecta sunt, tanto commodius exeluduntur:idque fieri maxime patrisfamilias rationi conducit.

Provenance