Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.13.3
lat columella phi002 perseus lat3
Sicubi vero flumen aut lacus est, herbaeque copia, nec nimis iuxta satae fruges, id quoque genus nutriendum est. Quod etiam nos facere censemus, non quia magni sit fructus, sed quia minimi oneris. Attamen praestat ex se pullos atque plumam, quam non, ut in ovibus lanam, semel demetere, sed bis anno, vere et autumno vellere licet. Atque ob has quidem causas, si permittit locorum conditio, vel paucos utique oportet educare, singulisque maribus ternas feminas destinare. Nam propter gravitatem plures inire non possunt. Quinetiam intra cohortem, ut protecti sint, secretas singulis haras faceret oportet,in quibus cubitent et fetus ubi edant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable