Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.14.2
lat columella phi002 perseus lat3
Extra villam deinde non longe ab aedificio si est stagnum vel flumen, alia non quaeratur aqua: sin aliter, lacus piscinaque manu fiant, ut sint quibus inurinare possint aves. Nam sine isto primordio non magis quam sine terreno recte vivere queunt.Palustris quoque,sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, faenum Graecum, sed praecipue genus intubi, quod σέριν Graeci appellant. Lactucae quoque in hunc usum semina vel maxime serenda sunt, quoniam et mollissimum est olus, et libentissime ab his avibus appetitur. Tum etiam pullis utilissima est esca. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable