Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.14.7
lat columella phi002 perseus lat3
Sed custodiri debet, ut ovis subiciantur herbae urticarum, quo quasi remedio medicantur, ne noceri possit excusis anserculis, quos enecant urticae, si teneros pupugerint. Pullis autem formandis excudendisque triginta diebus opus est, cum sunt frigora: nam tepidis XXV satis est. Saepius tamen anser trigesimo die nascitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable