Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.15.4
lat columella phi002 perseus lat3
puram superficiem. Media rursus terrena pars esse debet, ut colocasiis conseratur, aliisque familiaribus aquae viridibus, quae inopacant avium receptacula. Sunt enim quibus cordi est vel in silvulis tamaricum, aut scirporum frutectis immorari. Nec ob hanc tamen causam totus locus silvulis occupetur, sed ut dixi, per circuitum vacet, ut sine impedimento, cum apricitate diei gestiunt aves, nandi velocitate concertent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable