LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.15.5

lat columella phi002 perseus lat3

Nam quemadmodum desiderant esse quo irrepant, et ubi delitescentibus fluvialibus animalibus insidientur, ita offenduntur, si non sunt libera spatia, qua permeent. Extra lacum deinde per vicenos undique pedes gramine ripae vestiantur: sintque post hunc agri modum circa maceriam lapide fabricata et expolita tectoriis pedalia in quadratum cubilia, quibus innidificent aves: eaque contegantur intersitis buxeis aut myrteis fruticibus, qui non excedant altitudinem parietum.

Provenance