LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.15.7

lat columella phi002 perseus lat3

Tempora concubitus eadem quae ceterae silvestres alites observant Martii, sequentisque mensis: per quos festucae surculique in vivariis passim spargendi sunt, ut colligere possint aves, quibus nidos construant. Sed antiquissimum est, cum quis nessotrophion constituere volet, ut praedictarum avium circa paludes, in quibus plerumque fetant, ova colligat, et cohortalibus gallinis subiciat. Sic enim excussi educatique pulli deponunt ingenia silvestria, clausique vivariis haud dubitanter progenerant. Nam si modo captas aves, quae consuevere libero victu, custodiae tradere velis, parere cunctantur in servitute. Sed de tutela nantium volucrum satis dictum est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable