Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.16.1
lat columella phi002 perseus lat3
Verum opportune, dum meminimus aquatilium animalium, ad curam pervenimus piscium, quorum reditum quamvis alienissimum agricultoribus putem (quid enim tam contrarium est, quam terrenum fluido?), tamen non omittam: nam et harum studia rerum maiores nostri celebraverunt, adeo quidem, ut etiam dulcibus aquis marinos clauderent 4 pisces, atque eadem cura mugilem scarumque 5 nutrirent, qua nunc muraena et lupus educatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable