LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.16.3

lat columella phi002 perseus lat3

Mox istam curam sequens aetas abolevit, et lautitiae locupletum maria ipsa Neptunumque clauserunt, ut iam tum avorum memoria circumferretur Marcii Philippi velut urbanissimum, quod erat luxuriosi factum atque dictum. Nam is forte Casini cum apud hospitem cenaret, appositumque e vicino flumine lupum degustasset atque expuisset, improbum factum dicto prosecutus: Peream, inquit, nisi piscem putavi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable