LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.17.12

lat columella phi002 perseus lat3

Itaque praeberi convenit tabentes aleculas,et salibus exesam chalcidem, putremque sardinam, nec minus scarorum branchias, vel quicquid intestini pelamis aut lacertus gerit: tum scombri, carcharique et elacata ventriculoset ne per singula enumerem, salsamentorum omnium purgamenta, quae cetariorum officinis everruntur. Nos autem plura nominavimus genera, non quia cuncta cunctis litoribus exeunt, sed ut ex his aliqua, quorum erit facultas, praebeamus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable