Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.17.6
lat columella phi002 perseus lat3
Debent tamen similes velut cellae parietibus ex-cavari, ut sint, quae protegant refugientes ardorem solis, et nihilominus facile, quam conceperint aquam, remittant. Verum meminisse oportebit, ut rivis, per quos exundat piscina, praefigantur aenei foraminibus exiguis cancelli, quibus impediatur fuga piscium. Si vero laxitas permittit, e litore scopulos, qui praecipue verbenis algae vestiuntur, non erit alienum per stagni spatia disponere, et quantum comminisci valet hominis ingenium, repracsentare faciem maris, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable