LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.2.12

lat columella phi002 perseus lat3

Talibus autem maribus quinae singulis feminae comparantur.Nam Rhodii generis aut Medici propter gravitatem neque patres nimis salaces, nee fecundae matres: quae tamen ternae singulis maritantur. Et cum pauca ova posuerunt, inertes ad incubandum, multoque magis ad excludendum, raro fetus suos educant. Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt ova generosarum, vulgaribus gallinis subiciunt, ut ab his exclusi pulli nutriantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable