LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.2.7

lat columella phi002 perseus lat3

Parandi autem modus est ducentorum capitum, quae pastoris unius curam dispendant1: dum tamen anus sedula vel puer adhibeatur custos vagantium, ne obsidiis hominum, aut insidiatorum animalium diripiantur. Mercari porro nisi fecundissimas aves non expedit. Eae sint rubicundae vel infuscae plumae, nigrisque pinnis 4: ac si fieri poterit, omnes huius, et ab hoc proximi coloris eligantur. Sin aliter, vitentur albae; quae fere cum sint molles ac minus vivaces, tum ne fecundae quidem facile reperiuntur:atque etiam conspicuae propter insigne candoris ab accipitribus et aquilis saepius abripiuntur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable