LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.2.9

lat columella phi002 perseus lat3

Gallinaceos mares nisi salacissimos habere non expedit. Atque in his quoque sicut in feminis, idem color, idemque numerus unguium, status altior quaeritur: sublimes, sanguineaeque, nec obliquae cristae: ravidi,vel nigrantes oculi: brevia et adunca rostra: maximae candidissimaeque aures: paleae ex rutilo albicantes, quae velut incanae barbae dependent: iubae deinde variae, vel ex auro flavae, per colla cervicesque in humeros diffusae:

Provenance