Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.3.2
lat columella phi002 perseus lat3
In ea deinde fronte exiguus detur unus omnino aditus mediae cellae; quae ipsa e tribus minima esse debet in altitudinem et quoquoversus pedes septem. In ea singulidextro laevoque pariete aditus ad utramque cellam faciendi sunt, iuncti parieti, qui est intrantibus adversus. Huic autem focus applicetur tam longe, ut nec impediat prae-dictos aditus, et ab eo fumus perveniat in utramque cellam: eaeque longitudinis et altitudinis duodenos pedes habeant, nec plus latitudinis quam media. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable