LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.3.4

lat columella phi002 perseus lat3

Nam etiam in iis ipsis locis ita crassos parietes aedificare convenit, ut excisa per ordinem gallinarum cubilia recipiant: in quibus aut ova edantur, aut excludantur pulli: hoc enim et salubrius et elegantius est, quam illud, quod quidam faciunt, ut, palis in parietes vehementer actis vimineos qualos superimponant.Sive autem parietibus ita, ut diximus, cavatis, sive qualis vimineis praeponenda erunt vestibula, per quae matrices ad cubilia vel pariendi vel incubandi causa perveniant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable