LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.4.6

lat columella phi002 perseus lat3

Habeat tamen etiam clausa oportet amplum vestibulum, quo prodeat, et ubi apricctur: idque sit retibus munitum, ne aquila vel accipiter involet. Quas impensas et curas, nisi locis,quibus harum rerum vigent pretia, non expedit adhiberi. Antiquissima est autem cum in omnibus pecoribus tum in hoc fides pastoris; qui nisi eam domino servat, nullus ornithonis quaestus vincet impensas. De tutela satis dictum est: nunc reliquum ordinem prosequemur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable