Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.5.11
lat columella phi002 perseus lat3
Cum deinde quis volet quam plurimos mares excludi, longissima quaeque et acutissima ova subiciet: et rursus cum feminas, quam rotundissima. Supponendi autem consuetudo tradita est ab iis, qui religiosius haec administrant, eiusmodi. Primum quam secretissima cubilia legunt,ne incubantes matrices ab aliis avibus inquietentur: deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi sunt, sulfure et bitumine atque ardente teda perlustrant, et expiatas cubilibus iniciunt, ita factis concavatis nidis, ne advolantibus aut desilientibus evoluta decidant ova. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable