Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.5.2
lat columella phi002 perseus lat3
Sed cibis idoneis fecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant. Optime praebetur ad satietatem hordeum semicoctum: nam et maius facit ovorum incrementum, et frequentiores partus. Sed is cibus quasi condiendus est interiectis cytisi foliis ac semine eiusdem, quae maxime putantur augere fecunditatem avium. Modus autem cibariorum sit, ut dixi, vagis binorum cyathorum hordei. Aliquid tamen admiscendum erit Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable