LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.5.20

lat columella phi002 perseus lat3

Quod quamvis caveatur, saepe tamen evenit, ut alvus exitum non habeat. Itaque pinna perfunditur, et iter digestis cibis praebetur. Saepe etiam iam validioribus factis, atque ipsis matribus etiam vitanda pituitae pernicies erit. Quae ne fiat, mundissimis vasis et quam purissimam praebebimus aquam: nec minus gallinaria semper fumigabimus, et emundata stercore liberabimus.

Provenance