LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.5.23

lat columella phi002 perseus lat3

triti salis vulneribus infricatur.Id porro vitium maxime nascitur cum frigore et penuria cibi laborant aves: item cum per aestatem consistens in cohortibus aqua potatur: item cum ficus aut uva immatura nec ad satietatem permissa est, quibus scilicet cibis abstinendae sunt aves: eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus immatura lecta, quae cum farre triticeo minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque sapore offensae aves omnem aspernantur uvam. Similis ratio est etiam caprifici, quae dococta cum cibo praebetur avibus, et ita fici fastidium creat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable