LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.7.3

lat columella phi002 perseus lat3

Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua conspersa et subacta, formantur offae, quibus aves saginantur.Eae tamen primis diebus dari parcius debent, dum plus concoquere consuescant. Nam cruditas vitanda est maxime, tantumque praebendum, quantum digerere possint: neque ante recens admovenda est, quam tentato gutture apparuerit nihil veteris escae remansisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable