LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.8.3

lat columella phi002 perseus lat3

Eiusque parietes, ne iam dicta iteremus, ut in ornithone praecepimus, continuis cubilibus exeaventur: vel si non ita competit, paxillis adactis tabulae superponantur, quae vel loculamenta,quibus nidificcnt aves, vel fictilia columbaria recipiant, praepositis vestibulis, per quae ad cubilia perveniant. Totus autem locus et ipsae columbarum cellae poliri debent albo tectorio, quoniam eo colore praecipue delectatur hoc genus avium.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable