LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.8.6

lat columella phi002 perseus lat3

Ceterum cibos iuxta parietem conveniet spargi, quoniam fere parteseae columbarii carent stercore. Commodissima cibaria putantur vicia, vel ervum, tum etiam lenticula, miliumque et lolium, nec minus excreta tritici, et si qua sunt alia legumina, quibus etiam gallinae aluntur. Locus autem subinde convcrri et cmundari debet. Nam quanto est cultior, tanto laetior avis conspici- tur, eaque tam fastidiosa est, ut saepe sedes suas perosa, si detur avolandi potestas, relinquat.Quod frequenter in his regionibus, ubi liberos habent egressus, accidere solet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable