Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.8.7
lat columella phi002 perseus lat3
Id ne fiat, vetus est Democriti praeceptum. Genus accipitris tinnunculum vocant rustici, qui fere in aedificiis nidos facit. Eius pulli singuli fictilibus ollis conduntur, spirantibusque opercula superponuntur, et gypso lita vasa in angulis columbariis suspenduntur:quae res avibus amorem loci sic conciliat, ne unquam deserant. Eligendae vero sunt ad educationem neque vetulae, nec nimium novellae,sed corporis maximi: curandumque, si fieri possit, ut pulli, quemadmodum exclusi sunt, nunquam separentur. Nam fere si sic maritatae