LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.9.2

lat columella phi002 perseus lat3

Rursus aestate vel sua sponte, dummodo sit facultas cibi, pinguescit. Nihil enim aliud, quam obicitur esca, sed praecipue milium: nec quia tritico vel aliis frumentis minus crassescat;verum quod semine huius maxime delectatur.Hieme tamen offae panis vino madcfactae, sicut etiam palumbos, celerius opimant quam ceteri cibi.

Provenance