Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 8.9.4
lat columella phi002 perseus lat3
Aqua semper recens et quam mundissima vasculis, qualibus columbis atque gallinis, praebetur; tegeticulaeque emundantur, ne stercus urat pedes, quod tamen et ipsum diligenter reponi debet ad cultus agrorum arborumque, sicut et omnium avium, praeterquam nantium. Huius avis aetas ad saginam non tam vetus est idonea quam novella. Itaque circa messem, cum iam confirmata est pullities, eligitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable