Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 9.1.1
lat columella phi002 perseus lat3
Ferae pecudes, ut capreoli, damacque, nec minus orygum cervorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac voluptatibus dominorum serviunt, modo quaestui ac reditibus. Sed qui venationem voluptati suae claudunt, contenti sunt, utcunque competit proximus aedificio loci situs, munire viva- rium, semperque de manu cibos et aquam praebere: qui vero quaestum reditumque desiderant, cum est vicinum villae nemus (id enim refert non procul esse ab oculis domini) sine cunctatione praedictis animalibus destinant.Et si naturalis defuit aqua, vel inducitur fluens, vel infossi lacus signino consternuntur, qui receptam pluviatilem contineant.Modus silvae pro cuiusque facultatibus occupatur;