Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 9.1.6
lat columella phi002 perseus lat3
Contentus tamen non debet esse diligens paterfamilias cibis, quos suapte natura terra gignit, sed temporibus anni, quibus silvae pabulis carent, condita messe clausis succurrere, hordeoque alere, vel adorco farre aut faba, primumque etiam vinaceis, quicquid denique vilissime constiterit, dare. Idque ut intelligant ferae praeberi, unam vel alteram domi mansue-factam conveniet immittere, quae pervagata totum vivarium cunctantes ad obiecta cibaria pecudes perducat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable