LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 9.13.4

lat columella phi002 perseus lat3

volentibus tamen licebit experiri. Siquidem prae- cipit apium corpora, quae cum eiusmodi pestis incessit, sub favis acervatim enectae reperiuntur, sicco loco per hiemem reposita circa aequinoctium vernum, cum clementia diei suaserit, post horam tertiam in solem proferre, ficulncoque cinere obruere. Quo facto, affirmat intra duas horas cum vivido halitu caloris animatae sunt, resumpto spiritu, si praeparatum vas obiciatur, irrepere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable