Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 9.15.10
lat columella phi002 perseus lat3
Eximi autem debent veteres vel vitiosi, et relinqui maxime integri ac melle pleni, et siqui pullos continent, ut examini progenerando reserventur. Omnis deinde copia favorum conferenda est in eum locum, in quo mel conficere voles, linendaque sunt diligenter foramina parietum et fenestrarum, nequid sit apibus pervium, quae velut amissas opes suas pertinaciter vestigant, et persecutae consumunt. Itaque ex iisdem rebus fumus etiam in aditu loci faciendus est, qui propulset intrare tentantes. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable