Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 9.15.9
lat columella phi002 perseus lat3
Atque hic tamen modus non est in omnibus regionibus certus: quoniam pro multitudine Horum et ubertate pabuli apibus consulendum est. Ac si cerae dependentes in longitudinem decurrunt, eo ferramento, quod est simile cultro, insecandi sunt favi, deinde subiectis duobus bracchiis excipiendi, atque ita promendi: sin autem transversi tectis cavearum inhaerent, tunc scalprato ferramento est opus, ut adversa fronte impressi desecentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable