Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 9.3.3
lat columella phi002 perseus lat3
Si vero saevior, maxime pessima est. Sed tamen iracundia notae melioris apium facile delenitur assiduo interventu eorum qui curant.Nam cum saepius tradantur,celerius mansuescunt, durantque si diligenter excultae sunt, in annos decem; nec ullum examen hanc aetatem potest excedere, quamvis in demor-tuarum locum quotannis pullos substituant. Nam fere decimo ad internecionem anno gens universa totius alvei consumitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable