Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 9.8.3
lat columella phi002 perseus lat3
Praecipue autem custodiendum est, ut ex vicinia potius, quam peregrinis regionibus petantur, quoniam solent caeli novitate lacessiri. Quod si non contingit, ac necesse habuerimus longinquis itineribus advenere, curabimus ne salebris solicitentur, optimeque noctibus collo portabuntur. Nam diebus requies danda est, et infundendi sunt grati apibus liquores, quibus intra clausum alantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable