Passage
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni 3.11.8
lat curtius phi001 perseus lat2
Ergo frater eius Oxathres, cum Alexandrum instare ei cerneret, equites, quibus praeerat, ante ipsum currum regis obiecit. Armis et robore corporis multum super ceteros eminens, animo vero et pietate in paucissimis, illo utique proelio clarus alios inprovide instantes prostravit, alios in fugam avertit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable