LOGOI

Passage

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni 3.6.19

lat curtius phi001 perseus lat2

Aetas quoque vix tantis matura rebus, sed abunde sufficiens omnia eius opera honestabat. Et quae leviora haberi solent plerumque, militari gratiora vulgo sunt, exercitatio corporis inter ipsos, cultus habitusque paulum a privato abhorrens, militaris vigor:

Provenance