Passage
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni 4.10.29
lat curtius phi001 perseus lat2
Tunc vero non gemitus modo, sed etiam eiulatus totis castris exaudiebatur. Nec dubitavit Dareus, quin interfecta esset, quia nequisset contumeliam perpeti, exclamatque a1nens dolore: Quod ego tantum nefas commisi, Alexander? quem tuorum propinquorum necavi, ut hanc vicem redderes saevitiae meae? Odisti me non quidem provocatus: sed finge iustum intulisse te bellum, cum feminis ergo agere debueras? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable