LOGOI

Passage

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni 7.1.39

lat curtius phi001 perseus lat2

Gorgiam et Hecataeum et Gorgidan, quorum bona opera uteris, inde perduxi. Quid igitur iniquius est quam me, qui, si tibi non paruissem, iure daturus fui poenas, nunc perire, quia parui? Neque enim ulla alia matri tuae persequendi nos causa est, quam quod utilitatem tuam muliebri praeposuimus gratiae.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable