LOGOI

Passage

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni 7.4.13

lat curtius phi001 perseus lat2

Consilio, non impetu, opus est. Adicit deinde, quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem timidum vehementius latrare quam mordere altissimaque flumina minimo sono labi. Quae inserui, ut, qualiscumque inter barbaros potuit esse prudentia, traderetur.

Provenance