Passage
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni 7.4.6
lat curtius phi001 perseus lat2
Venturos autem Chorasmios et Dahas Sacasque et Indos et ultra Tanain amnem colentes Scythas: quorum neminem adeo humilem esse, ut humeri eius non possent Macedonis militis verticem aequare.